Sapientis viri super mensam celebre dictum est:”Prima” inquit “creterra ad sitim pertinet secunda ad hilaritatem tertia ad voluptatem quarta ad insaniam”. Verum enimvero Musarum creterra versa vice quanto crebrior quantoque meracior tanto propior ad animi sanitatem. Prima creterra litteratoris rudimento excitat secunda grammatici doctrina instruit tertia rhetoris eloquentia armat. Hactenus a plerisque potatur. Ego et alias creterras Athenis bibi: poeticae comptam geometriae limpidam musicae dulcem dialecticae austerulam iam vero universae philosophiae inexplebilem scilicet et nectaream. Canit enim Empedocles carmina Plato dialogos Socrates hymnos Epicharmus modos Xenophon historias Xenocrates satiras: Apuleius vester haec omnia novemque Musas pari studio colit maiore scilicet voluntate quam facultate. :) :(
Sapientis viri super mensam celebre dictum est:”Prima” inquit “creterra ad sitim pertinet secunda ad hilaritatem tertia ad voluptatem quarta ad insaniam”. Verum enimvero Musarum creterra versa vice quanto crebrior quantoque meracior tanto propior ad animi sanitatem. Prima creterra litteratoris rudimento excitat secunda grammatici doctrina instruit tertia rhetoris eloquentia armat. Hactenus a plerisque potatur. Ego et alias creterras Athenis bibi: poeticae comptam geometriae limpidam musicae dulcem dialecticae austerulam iam vero universae philosophiae inexplebilem scilicet et nectaream. Canit enim Empedocles carmina Plato dialogos Socrates hymnos Epicharmus modos Xenophon historias Xenocrates satiras: Apuleius vester haec omnia novemque Musas pari studio colit maiore scilicet voluntate quam facultate.
Powered by Blogger.

Cerca nel blog

Lettori